Hilfe

Vulgata

1 Psalmus in confessione.
2 Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos ; populus ejus, et oves pascuæ ejus.
4 Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis ; confitemini illi. Laudate nomen ejus,
5 quoniam suavis est Dominus ; in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
© 2017 ERF Medien