Hilfe

Vulgata

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit ; exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus ; et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et lætata est Sion ; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum ; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
© 2017 ERF Medien