Hilfe

Vulgata

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ;
4 quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos ;
7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi ; et dixi : Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
© 2017 ERF Medien