Hilfe

Vulgata

1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
© 2017 ERF Medien