Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
3 In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
4 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
5 Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
6 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
7 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum ;
8 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
9 Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
10 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
11 Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus,
12 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
13 Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
14 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
15 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
16 Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
17 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
18 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
19 Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
20 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
© 2019 ERF Medien