Hilfe

Vulgata

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.
6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
8 Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.
© 2017 ERF Medien