Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me,
3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua ; et exaltare in finibus inimicorum meorum ; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti ;
8 et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere.
9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum ; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
© 2017 ERF Medien