Hilfe

Vulgata

1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri ;
3 ut cognascamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.
5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.
© 2017 ERF Medien