Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
3 Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ ?
4 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti ; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
5 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea ;
6 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
7 In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
8 Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra ; Deus adjutor noster in æternum.
9 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
10 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
11 Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
12 et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
© 2019 ERF Medien