Hilfe

Vulgata

1 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ.
3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
4 quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis :
8 Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
© 2018 ERF Medien