Hilfe

Vulgata

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
7 Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum ; lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.
© 2018 ERF Medien