Hilfe

Vulgata

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
© 2017 ERF Medien