Hilfe

Vulgata

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
4 Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum ; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus ;
11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
© 2017 ERF Medien