Hilfe

Vulgata

1 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
7 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
© 2018 ERF Medien