Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro Maëleth intelligentiæ. David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
3 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
6 Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
© 2017 ERF Medien