Hilfe

Vulgata

1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2 Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6 Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
© 2018 ERF Medien