Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
2 Eructavit cor meum verbum bonum ; dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis ; propterea benedixit te Deus in æternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
6 Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.
8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
10 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus afferentur tibi.
16 Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.
© 2018 ERF Medien