Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam ; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
© 2017 ERF Medien