Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
5 Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
10 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem.
11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13 Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
14 Benedictus Dominus, Deus Israël, a sæculo, et usque in sæculum. Fiat, fiat.
© 2017 ERF Medien