Hilfe

Vulgata

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Filii hominum, usquequo gravi corde ? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
3 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
4 Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
5 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
6 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
7 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
8 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
© 2019 ERF Medien