Hilfe

Vulgata

1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi : Custodiam vias meas ; locutus sum in lingua mea : posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ? Et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem : et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
© 2017 ERF Medien