Hilfe

Vulgata

1 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
3 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
5 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
6 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos ;
9 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
© 2019 ERF Medien