Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David, pro extasi.
2 In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum ; in justitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
6 In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici ; statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea ; et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum ;
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
16 in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17 Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
© 2017 ERF Medien