Hilfe

Vulgata

1 Psalmus canti, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.
8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia ;
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
© 2018 ERF Medien