Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum.
2 Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
3 Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit ; Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani ;
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani : et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis.
8 Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa ; et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.
© 2017 ERF Medien