Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine ;
7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam ;
10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.
© 2017 ERF Medien