Hilfe

Vulgata

1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
8 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
10 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
© 2018 ERF Medien