Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David.
2 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
3 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
4 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
5 Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
7 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.
9 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
© 2019 ERF Medien