Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David.
2 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
3 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
4 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
5 In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
6 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
7 Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
8 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
9 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
10 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum ; et dulciora super mel et favum.
11 Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
12 Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
13 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
14 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
© 2019 ERF Medien