Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.
© 2017 ERF Medien