Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum : et gladii ancipites in manibus eorum :
7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
© 2017 ERF Medien