Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
4 Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus.
5 Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
6 Mittit crystallum suum sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
© 2017 ERF Medien