Hilfe

Vulgata

1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam ; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas ; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.
© 2018 ERF Medien