Hilfe

Vulgata

1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum.
3 In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui ;
5 et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.
© 2018 ERF Medien