Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea ; etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
© 2017 ERF Medien