Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;
6 et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israël.
© 2017 ERF Medien