Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
© 2018 ERF Medien