Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
© 2018 ERF Medien