Hilfe

Vulgata

1 Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,
2 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
3 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
5 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
6 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
7 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
9 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
16 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.
18 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
© 2019 ERF Medien