Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
© 2017 ERF Medien