Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,
10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.
26 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
© 2017 ERF Medien