Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6 et humilia respicit in cælo et in terra ?
7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
© 2017 ERF Medien