Hilfe

Vulgata

1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.
2 Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4 Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors, et miserator, et justus.
5 Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio ;
6 quia in æternum non commovebitur.
7 In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
8 confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
9 Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi ; cornu ejus exaltabitur in gloria.
10 Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet ; desiderium peccatorum peribit.
© 2017 ERF Medien