Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
2 Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.
3 Confessio et magnificentia opus ejus ; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
5 Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.
6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium ;
8 fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
9 Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
10 Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
© 2017 ERF Medien