Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro octava. Psalmus David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.
9 In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
© 2018 ERF Medien