Schließen
“The Lord is risen…” Lk 24:34—only one of many good news on BibleServer. 25 € will help us to secure this years funding.
Help

Vulgata

1 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
3 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus ;
4 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
5 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua ;
6 ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.
7 Deus locutus est in sancto suo : exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
8 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,
9 Moab lebes spei meæ ; in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.
10 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
11 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
12 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
13 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
© 2019 ERF Medien