Hilfe

Vulgata

1 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus ;
5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua ;
7 ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo : exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,
10 Moab lebes spei meæ ; in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
© 2017 ERF Medien