Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.
© 2017 ERF Medien