Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
5 Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.
6 Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit,
7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
8 Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
10 Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
© 2017 ERF Medien