Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2 Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
5 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.
© 2017 ERF Medien